Latin
2.1.13 to 2.1.14
Sulpicius Severus, Chronicorum Libri Duo 2.1.13-14
Not analysed yet
12 (1) In hoc temporum tractu Esther atque Iudith fuisse arbitramur; quarum quidem actus quibus potissimum regibus conectam, non facile perspexerim. nam cum Esther sub Artaxerse rege referatur, porro duos huius nominis Persarum reges fuisse reppererim, multa cunctatio est cuius haec temporibus applicetur. (2) mihi tamen visum est huic Artaxersi, sub quo Hierosolyma est restituta, Esther historiam conectere, quia non sit verisimile, ut, si sub priore Artaxerse fuisset, cuius tempora Esdra complexus est, nullam tam illustris feminae mentionem retulisset, maxime cum ab illo Artaxerse inhibitam templi aedificationem, sicut supra memoravimus, constet; neque Esther passura fuerit [tum], si in illius matrimonio tum fuisset. (3) nunc gesta edisseram. erat ea tempestate regi in matrimonio Vastis quaedam, mirae femina pulchritudinis. cuius cum formam omnibus praedicaret, die quodam, cum publicum convivium dabat, adesse reginam demonstrandae pulchritudinis gratia iubet. (4) illa vero stulto rege consultior, pudens virorum oculis spectaculum corporis praebere, iussa abnuit. qua contumelia barbarus animus permotus uxorem matrimonio ac regia depellit. (5) igitur cum in locum eius puella regis coniugio quaereretur, reperta est Esther ceteras specie vincere. haec Iudaea ex tribu Beniamin, utroque parente orba, a Mardochaeo patrueli fratre educta. (6) cum ad regales nuptias duceretur, mandante educatore genus et patriam occultavit, admonita ne paternarum traditionum immemor, etsi in matrimonium alienigenae captiva succederet, gentilium cibis participaret. (7) igitur iuncta regi brevi, ut fit, vi pulchritudinis totum eius animum facile cepit, adeo ut eam aequatam imperio insigni regio, veste purpurea donaret. 13 (1) Qua tempestate Mardochaeus inter proximos regis erat, pro virili portione negotiorum familiarium curator. is compositas a duobus spadonibus regi insidias prodiderat, atque ex eo carior summisque honoribus donatus. (2) erat ea tempestate regi Aman quidam perfamiliaris, quem aequatum sibi adorari more regum praeceperat. id Mardochaeus unus ex omnibus facere fastidiens odia Persae in se graviter accenderat. (3) igitur Aman ad perniciem Hebraei animum intendens regem adit affirmatque, esse in regno eius hominum genus pravis superstitionibus deo hominibusque invisum, externis legibus vivens, dignum exitio; rectum esse omnes huius gentis internecioni dare, exque eorum bonis immensas opes pollicetur. (4) facile id barbaro persuasum; edictum emittitur Iudaeos necandos, missique continuo qui per omne regnum ab India usque Aethiopiam promulgarent. id ubi Mardochaeo compertum, conscissis vestibus sacco obvolvitur conspersusque cinere pergit ad regiam, ibique eiulatu multo cuncta questibus replet; facinus indignum immeritam gentem perire neque ullam pereundi causam dari. (5) Esther lamentantis voce excita rem, ut erat, cognoscit. tum vero anceps consilii, quia adeundi regem potestas non erat -etenim more Persarum reginae introire ad regem nisi accersitae non licet, nec tamen, cum fuerit regi libitum, sed statuto tempore admittitur -et forte tum ita evenerat, ut diebus XXX proximis separata a conspectu regis Esther haberetur. (6) igitur audendum aliquid pro civibus rata, etsi certa pestis adesset, pulchro in negotio occumbere parata, invocato prius Deo, aulam regis ingreditur. at barbarus re insolita percussus, paulatim blandimento muliebri delinitus, postremo ad cenam reginae perducitur, unaque cum illo Aman ille regi carus et Iudaea genti infestus. (7) igitur cum iam post epulas multis poculis convivium calere coepisset, Esther genibus regis advolvitur, gentis suae perniciem deprecatur. rex vero nihil se petenti, si quid ultra peteret, negaturum pollicetur. (8) tum Esther arrepto tempore Amanis mortem flagitat in ultionem gentis, quam perditam cupierat. sed rex amici memor paulisper cunctatus deliberandi gratia modicum secessit. deinde regressus ut vidit Aman reginae genua complexum, succensus ira et appetitam reginam clamitans, morte eum affici iubet. (9) et tum regi compertum, poenam crucis per Aman Mardochaeo paratam. ita Aman eaedem cruci affigitur, omniaque bona eius Mardochaeo data Iudaeique sunt absoluti. Artaxerses regnavit annos duos et LX, eidemque Ochus successit.