Latin
Vita Sancti Martini
Sulpicius Severus, Vita Sancti Martini 1.1.30
Not analysed yet
23 (1) Clarus quidam, adulescens nobilissimus, mox presbyter, nunc felici beatus excessu, cum relictis omnibus se ad Martinum contulisset, brevi tempore ad summum fidei virtutumque omnium culmen enituit. (2) itaque cum haud longe sibi ab episcopi monasterio tabernaculum constituisset multique apud eum fratres commorarentur, iuvenis quidam ad eum Anatolius nomine, sub professione monachi omnem humilitatem atque innocentiam mentitus, accessit habitavitque aliquamdiu in commune cum ceteris. (3) dein procedente tempore angelos apud se loqui solere dicebat. cum fidem nullus adhiberet, signis quibusdam plerosque ad credendum coartabat. postremo eo usque processit, ut inter se ac Deum nuntios discurrere praedicaret, iamque se unum ex profetis haberi volebat. (4) Clarus tamen nequaquam ad credendum cogi poterat. ille ei iram Domini et praesentes plagas, cur sancto non crederet, comminari. (5) postremum in hanc vocem erupisse fertur: ecce hac nocte vestem mihi candidam Dominus de caelo dabit, qua indutus in medio vestrum diversabor: idque vobis signum erit, in me Dei esse virtutem, qui Dei veste donatus sim. (6) tum vero grandis omnium ad hanc professionem exspectatio. itaque ad mediam fere noctem fremitu terram insultantium commoveri omne monasterium loco visum est: cellulam autem, qua idem adulescens continebatur, crebris cerneres micare luminibus, fremitusque in ea discurrentium et murmur quoddam multarum vocum audiebatur. (7) dein facto silentio egressus unum de fratribus [Sabatium nomine] ad se vocat tunicamque ei, qua erat indutus, ostendit. obstupefactus ille convocat ceteros, ipse etiam Clarus accurrit, adhibitoque lumine vestem omnes diligenter inspiciunt. erat autem summa mollitie, candore eximio, micanti purpura, nec tamen, cuius esset generis aut velleris, poterat agnosci: curiosis tamen oculis aut digitis attrectata non aliud quam vestis videbatur. interea Clarus fratres admonet orationi insistere, ut manifestius eis Dominus quidnam id esset ostenderet. (9) itaque reliquum noctis hymnis psalmisque consumitur. ubi illuxit dies, apprehensum dextera ad Martinum trahere volebat, bene conscius illudi illum diaboli arte non posse. (10) tum vero reniti ac reclamare miser coepit, interdictumque sibi esse dicebat, ne se Martino ostenderet. cumque invitum ire compellerent, inter trahentium manus vestis evanuit. unde quis dubitet hanc etiam Martini fuisse virtutem, ut fantasiam suam diabolus, cum erat Martini oculis ingerenda, dissimulare diutius aut tegere non posset.