Latin
1.1.31 to 1.1.32
Sulpicius Severus, Vita Sancti Martini 1.1.31-32
Not analysed yet
24 (1) Animadversum est tamen, eodem fere tempore fuisse in Hispania iuvenem, qui cum sibi multis signis auctoritatem paravisset, eo usque elatus est, ut se Heliam profiteretur. (2) quod cum plerique temere credidissent, addidit ut se Christum esse diceret: in quo etiam adeo illusit, ut eum quidam episcopus Rufus nomine ut Deum adoraret: propter quod eum postea ab episcopatu deiectum vidimus. (3) plerique etiam ex fratribus nobis rettulerunt, eodem tempore in Oriente quendam exstitisse, qui se Iohannen esse iactitaverit, ex quo conicere possumus, istius modi pseudoprofetis existentibus, Antichristi adventum imminere, qui iam in istis mysterium iniquitatis operatur. (4) Non praetereundum autem videtur, quanta Martinum sub isdem diebus diabolus arte temptaverit. quodam enim die praemissa preceet circumiectus ipse luce purpurea, quo facilius claritate assumpti fulgoris illuderet, veste etiam regia indutus, diademate ex gemmis auroque redimitus, calceis auro illitis, sereno ore, laeta facie, ut nihil minus quam diabolus putaretur, oranti in cellula adstitit. (5) cumque Martinus primo aspectu eius fuisset hebetatus, diu multum silentium ambo tenuerunt. tum prior diabolus: 'agnosce' inquit, 'Martine, quem cernis: Christus ego sum: descensurus ad terram prius me manifestare tibi volui. (6) ad haec cum Martinus taceret nec quidquam responsi referret, iterare ausus est diabolus professionis audaciam: 'Martine, quid dubitas credere, cum videas? Christus ego sum'. (7) tum ille, revelante sibi spiritu, ut intellegeret diabolum esse, non Dominum; 'non se' inquit 'Iesus Dominus purpuratum nec diademate renidentem venturum esse praedixit: ego Christum nisi in eo habitu formaque, qua passus est, nisi crucis stigmata praeferentem venisse non credam'. (8) ad hanc ille vocem statim ut fumus evanuit et cellulam tanto foetore complevit, ut indubia indicia relinqueret diabolum se fuisse. hoc itaque gestum, ut supra rettuli, ex ipsius Martini ore cognovi, ne quis forte existimet fabulosum.