Latin
Book 1, Letter 1
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.1.5
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe, derides, quod de me aliqua justo indulgentius praedicavi? Est haec vera et digna reprehensio. Omnis quippe ostentatio non caret suspicione mendacii: quia quidquid assumitur, proprium non putatur. Dehinc quod jactantia a vara laudis multum decoquit de pudore. Possem dicere (si quis irrepserit externus audi or) meos esse versiculos: efficerem utique, ut verecundiae ignoscat, si esset ab altero profecta laudatio. Sed video opusculum non esse poenitendum. Ita res crepera atque anceps dubium me habet, verecundiae praemetuendum sit discrimen, an gloriae. Tibi igitur, qui prudentia caeteris antistas, optationis hujus delego provinciam. Quid facto usus fiet ipse videris. Ego et infantiae et imprudentiae meae patrem conscium non impudenter elegi. Vale.