Latin
Book 1, Letter 2
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.2.1
Unproofread scanNot analysed yet
PATER SYMMACHO. Hoc est munus, quo se non sola possit jactare Campania; sed praeterea Romae aut Athenis in Graecum loquendi honorem hujusmodi lingua vertatur. Quid enim concinnius epistola tua, quam nuper accepi? Quid versuum admixtione jucundius? Vere dicam tibi, plura legere volentibus celeriter terminata est. Quod utinam sensus aliquis eorum supersit! quorum imaginibus praescripta videmus epigrammata. Facile laudabunt tales sucecssores laborum suorum, qui picturae nitorem pulchrioribus versibus illuminarint. Et ego igitur gratulor non magis ostreis, et peloridibus abdomen, quam pectus eloquio tibi esse satiatum. Et quoniam pudorem meum ipse ordiendo solvisti, a nobis quoque accipe bonorum aetatis meae exarata nuper elogia. Nam quia nihil est quod agam, et, si nihil agam, subit me majorum meorum misera recordatio: inveni quod illis libellis, quos nuper dictaveram, possimus adjicere. Ssis Terentium, non Comicum, sed Reatinum illum Romanae eruditionis parentem, hebdomadon libros epigrammatum adjectione condiisse. Illud nos, si fors tulerit, conamur imitari. Sed quae prima compegi, interim pauca misi, obtestatus te per Deum, ut si quid in his displicebit, emendes. Quod mihi pudendum non est. Nam si quid ex te placuerit, mea laus est, nec vito consortium, in quo talem non erubesco censorem.