Latin
Book 1, Letter 17
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.17
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS AUSONIO. Ambrosium de summatibus provincialis fori ad dominos et principes nostros Siciliae commune legavit, variis instructum mandatis, quae spectare visa sunt bonum publicum. Huic si fautor accesseris futurum reor, ut illi pro labore fructus accommodet. Quaeso igitur vel legationis merito, vel meo nomine in optimum virum bene consulas, qui satis animi confirmatus est, suffragio tuo successuram facilitatem petitionibus promovendis. Vale.