Latin
Book 1, Letter 18
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.18
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS AUSONIO. Ego etsi continuis litteris honorem tuum celebrare possem; non satis mihi viderer proquam res postulat, fungi debitum meum: tantum abest, ut operam assiduitatis exprobrem. Sed ut hoc meae verecundiae competit; ita tuae humanitatis est, studium nostrum pari gratia sustinere. Animadverte quo tendat summa verborum. Jamdudum nihil tribuis, quod legamus. Totum me, inquies, emancipavit sibi cura praetorii. Verum est. Potiris merito summa judicia. Sed maximas ingenii tui vires fortuna magna non onerat. Proinde his etiam rebus intende, quae ita occupatis nihil molestiae afferunt, ut ipsas molestias plerumque solentur. Vale.