Latin
Book 1, Letter 31
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.31
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS AUSONIO. Merum gaudium mihi eruditionis tuae scripta tribuerunt, quae Capuae locatus accepi. Erat quippe in his oblita Tulliano melle festivitas, et sermonis mei non tam vera quam blanda laudatio. Quid igitur magis mirer, sententiae incertus addubito, ornamenta oris an pectoris tui. Quippe ita facundia antistas caeteris, ut sit formido rescribere: ita benigne nostra comprobas, ut libeat non tacere. Si plura de te praedicem, videbor mutuum scabere, et magis imitator tui alloquii, quam probator. Simul quod ipse nihil ostentandi gratia facis, verendum est, genuina in te bona tanquam affectata laudare. Unum hoc tamen a nobis indubitata veritate cognosc…, neminem esse mortalium, quem prae te diligam: sic vadatum me honorabili amore tonuisti. Sed in eo mibi verecundus nimio plus videris, quod libelli tui arguis proditorem. Nam facilius est ardentes favillas ore comprimere, quam luculenti operis servare secretum. Cum semel a te carmen profectum est, jus omne posuisti. Oratio publicata, rea libera est. An vereris aemuli venena lectoris, ne libellus tuus admorsu duri dentis uratur? Tibi uni nihil ad hoc locorum gratia praestitit, aut dempsit invidia. Ingratis scaevo cuique proboque laudabilis es. Proinde cassas dehinc seclude formidines, et indulge stylo, ut saepe prodasris. Certe aliquod didascalicum seu protrepticum nostro quoque nomini carmen adjudica. Fac periculum silentii mei, quod etsi tibi exhibere opto, tamen spondere non audeo. Novi ego quae sit prurigo emittendi operis, quod probaris. Nam quodam pacto societatem laudis affectat, qui aliena bene dicta primus enuntiat. Ea propter in comoediis summatem quidem gloriam scriptores tulerunt: Roscio tamen atque Ambivio caeterisque actoribus fama non defuit. Ergo tali negotio expende otium tuum, et novis voluminibus jejunia nostra sustenta. Quod si jactantiae fugax garrulum indicem pertimescis, praesta etiam silentium mihi, ut tuto simulem esse nostra, quae scripseris. Vale.