Latin
Book 1, Letter 32
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.32
Unproofread scanNot analysed yet
AUSONIUS SYMMACHO. Modo intelligo, quam mellea res sit oratio, quam delenifica, et quam suada facundia. Persuasisti mihi, quod epistolae meae apud Capuam tibi redditae concinnatio inhumana non esset. Sed hoc non diutius, quam dum paginam tuam legi, quae me blanditiis inhiantem suis, veluti succo nectaris delibuta perducit. Ubi enim *chartulam pono et meipsum interrogo, tum absynthium merum resipit, et circumlita melle pocula deprehendo. Si vero, id quod saepe facio, ad epistolam tuam redii, rursus illicior; et retrorsum ille suavissimus, ille floridus tui sermonis afflatus, deposita lectione vanescit, et testimonii pondus prohibet inesse dulcedini. Hoc me velut aerius bracteae fucus, aut picta nebula, non longius, quam dum videtur, oblectat; chamaeleontis bestiolae vice, quae de subjectis sumit colorem. Aliud sentio ex epistola tua, aliud ex conscientia mea, E…iis me audes facundissimorum hominum laude dignari? tu, inquam, mihi ista, qui te ultra emendationem omnium protulisti. Haud quisquam ita nitet, ut comparatus tibi non sordeat. Quis ita AEsopi venustatem, quis sophisticas Socratis conclusiones, enthymemata Demosthenis, aut opulentiam Tullianam, aut proprietatem nostri Maronis accedat? Quis ita affectet singula, ut tu imples omnia? Quid enim aliud es quam ex omni bonarum artium ingenio collecta perfectio? Haec, domine mi, fili Symmache, non vereor ne in te blandius dicta videantur esse quam verius. Et expertus es fidem meae mentis atque dicorum, cum in comitatu degimus ambo, aevo dispari: ubi tu veteris militiae praemia tiro meruisti, ego tirocinium jam veteranus exercui. In comitatu tibi verus fui: nedum me peregre existimes composita fabulari. In comitatu, inquam, qui frontes hominum aperit, mentes tegit, me tibi et parente, et amico, et si quid utroque carius est, cariorem fuisse sensisti. Sed abeamus ab his; ne isthaec commemoratio ad illam Sosiae formidinem videatur accedere. Illud quod pene praeterit, qua affectione addidisti, ut didascalicum aliquod opusculum, aut sermonem protrepticum mitterem? Ego te docebo docendus adhuc, si essem id aetatis, ut discerem? aut ego te vegetum et alacrem commovebo? Eadem opera et Musas hortabor ut canant; et maria ut effluant; et auras ut vegeant; et ignes ut caleant admonebo: et si quid invitis quoque nobis natura fit, superfluus instigator agitabo. Satis est unius erroris, quod aliquod meorum me renitente vulgatum est, quod bona fortuna in manus amicorum incidit. Nam si contra evenisset, nec tu mihi persuaderes, placere me posse. Haec ad litteras tuas responsa sint. Caetera quae noscere aves, compendifaciam: sic jam quoque longa est epistola. Julianum tamen familiarem domus nostrae si quid de nobis percontandum arbitraris, tibi allego: simul admoneo, ut cum causam ejus adventus agnoveris, juves studium, quod ex parte fovisti. Vale.