Latin
Book 1, Letter 36
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.36
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS AUSONIO. Interpello occupationes assiduitate colloquii. Nam et ipse hujusmodi pascor officio, et peregrinationem tuam talibus solatiis credo recreari. Tuas autem litteras vicissim exspecto; non exigo. Injurium quippe est, magnopere flagitare quod speres; ne quod est voluntarium, videatur extortum. Sane fratri meo Inn…centio gratulor, amicitias tuas, priusquam scriberem, contigisse: quia facilior mihi coepit esse ejus commendatio, quem probasti, quam fuisset incogniti. Itaque hoc unum beneficii expostulo, ut qui sui emendatione jam nititur; testimonii nostri gratia cumulatius diligatur. Vale.