Latin
Book 1, Letter 37
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.37
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS AUSONIO. Non frustra praedicant: Mentes hominum nitere liquido die, coacta nube flaccessere. Meus animus fidem facit exemplo. Nam quoties tibi scribo, ex sententia usus verborum suppetit, quorum alias suppellex mihi desit. Quippe laetitia loquax res est, atque ostentatrix sui: adeo magnae parti hominum ab hoc morbo nulla cautio est. Patere igitur, quae ad laudes tuas pertinent, obloquentem, vir quantum est hominum in terris spectatissime; qui ex summis copiis vigiliam pro meis rebus anniteris, et amicitiam stabili diligentia perseveras. Si fides seria cuiquam fuit, tibi puto esse: quam plerique verbo ostentant, opere deserunt: quod genus nulli rei est, nisi ad loquendum. Merito processus tuos in meo aere duco: quando juxta magnae curae sum tibi, atque cum maxime fui. Superest tamen aliquid, quod huic in me studio adjici velim. Nolo memineris, quod aliquando animo tuo succensui. Amor fiduciam nutrit. Quid tam liberum, quam amicitia? Negotiis plerumque apposita est expostulatio sine labe concordiae. Ita verum est, quod hodie tibi gratias ago, ut illud non potuerim dissimulare, quod dolui. Cassa fide sunt, qui jugiter blandiuntur. Sed quid diutius ea retexo, quorum te oblivisci volo? Esto, ut es, benigna in me voluntate: quod ego sperandum magis a te sentio quam petendum. Vale.