Latin
Book 1, Letter 41
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.41
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS AUSONIO. Facio rem, cum tuis moribus, tum meo studio congruentem, ut praestantissimo viro amicitias optimi cujusque conciliem: velut nunc tibi a me traditur philosophiae candidatus; cujus pudorem, vel prima facies; caetera bona longus usus expediet. Hunc ego abs te nollem diligi, ni mereretur probari. Sed si bene aestimo, actutum merebitur, atque ideo diligenter de hoc nihil amplius oro. Neque enim praejudicio meo debet astringi, cujus exspecto judicium. Illud te potius oratum volo, ut nostri diligentiam perseveres. Quod cum efflagito, vereor ne me injurium putes, qui a te postulem, quod sponte praestaturus es. Vale.