Latin
Book 1, Letter 42
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.42
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS AUSONIO. Compensasti longum silentium gemina scriptione. Pariter enim binas litteras praebuisti, desiderium meum officio largiore complexus. Ex quo adverti, non voluntatem tibi hactenus, sed bajulum defuisse. Neque enim aliter potuisset accidere, ut me tandiu sermonis tui honore fraudares. Merito apud nos in dies singulos tui cultus augescit, et justo cumulo crescit affectio. Namque ita usu comparatum videmus, ut amicitia bene locata, experiundo quotidie provehatur. Sed de ista parte verbis supersedendum est. Neque enim me oportet dicere, quae te malo sentire. Comperi sane ex litteris tuis, quantopere publici muneris absolutionem requiras, et stupere me fateor, tantum tibi administrationis ejus esse fastidium, cui fructus optabiles omnium amor spondet. An est aliquid tenacius gloria, quae laudem adjicit voluptati? sed tamen cura non deerit, ut potiaris: tu tantum peregrinationem solare justo amore provinciae. Vale.