Latin
Book 1, Letter 48
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.48
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS AGORIO PRAETEXT. Dii boni, quam nihil homini tutum atque exploratum est! Certe levandi animi causa Baias concesseratis. Quis oculus fascinavit destinatam quietem? Paulina ergo cura communis extremum salutis accesserat. An vester pro illa tantus est metus, ut omne ejus incommodum periculi instar habeatur? Quidquid horum est, spectari animo licet, quas aerumnas dierum, quas noctium vigilias duxeritis. Sic nati sumus, ut saepius adversa fungamur. Fugiunt voluptates, et bonae cujusque rei tam brevis usus, quam levis sensus est. Verum haec philosophorum disputationibus relinquantur. Nunc habitum laetiorem mentibus suadeamus, quando Paulinae nostrae valetudinem rursus locavit in solido pax deorum. Vale.