Latin
Book 1, Epist. Xlix…
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.49
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS AGORIO PRAETEXT. Quaeris ut civis ad bonum commune genitus, quid super rebus anxiis vero proximum nuntietur. Certis indicibus secunda cognovimus• Dehinc multi silentii suspicio sollicitis rumoribus locum fecit. Sed mihi opinionum talium, quae sine auctore produnt, nulla curatio est. Impendio angor animi quod sacrificiis multiplicibus, et per singulas potestates saepe repetitis, nec dum publico nomine Spoletinum piatur ostentum. Nam et Jovem vix propitiavit octava mactatio, et Fortunae Publicae multijugis hostiis nequidquam undecimus honor factus est. Quo loci simus, intelligis. Nunc sententia est, in coetum vocare collegas. Curabo scias, si quid remedia divina promoverint. Vale.