Latin
Book 1, Letter 52
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.52
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS AGORIO PRAETEXT. Orationem meam tibi esse complacitam, nihilo sequius gaudeo, quam quod eam secunda existimatione pars melior humani generis senatus audivit. Adjecisti sacramenti pondus; et in bona verba jurasti: ut qui scires in suspicionem gratiae venire amantium judicata. Nam ubi certa est amicitia, ibi fides laudis incertior. Ergo securus examinis tui nihil moror sententias caeterorum. Quid si adfuisses tam bonae voluntatis auditor, nae ego digito, ut aiunt, supera convexa t…igissem. Erit alias fortasse nobis optatior praesentiae tuae copia. Nunc testimonio epistolae tuae fruimur: tunc adjumento favoris utemur. Vale.