Latin
Book 1, Letter 51
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.51
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS AGORIO PRAETEXT. Statueramus in externis adhuc morari; sed labantis patriae nuntius destinata mutavit; cum mihi in omnibus malis de…olor videretur securitas mea. Ad hoc sacri pontificalis administratio curam de me et officium stati mensis exigit. Neque enim fert animus in tanta sacerdotum negligentia sufficere collegam. Fuerit haec olim simplex divinae rei delegatio. Nunc aris deesse Romanos genus est ambiendi. Vos Etruria quousque retinebit? Jam querimur esse aliquid, quod tandiu civibus praeferatur. Sit licet ruris status mitior, non potest bene defrui otio, qui suis abs…ntibus timet. Vale.