Latin
Book 1, Letter 66
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.66
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS CELSINO TICIANO FRATRI. Gelasius, cui factum volo, imperialis domus curam recepit, quod negotium ei aliquid dignitatis attulit, etsi plus habet honoris in moribus. Medicinam cum primis nostrae aetatis exercuit. Inde est illi via facta meritorum. Nam summates aulae, quibus juvanda salute profuerat, testes potius habuit, quam patronos. Absit, ut tibi veniat usus artis ejus, cum caetera honestamenta sanctissimi viri possint pro illo ferre suffragium. Ergo ama Gelasium, mihi jamdudum placitum, tibi me spondente placiturum. Vale.