Latin
Book 1, Letter 67
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.67
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS CELSINO TICIANO FRATRI. Commendarem tibi Anysium, laudabilem virum, nisi in meam amicitiam te auctore venisset. Quando igitur nihil est, quod illi meus sermo conciliet, beneficii loco habeo, si in eum sancti animi tui gliscat affectio. Nam ubi amoris rudimenta praeventa sunt; secundae gratiae locos est, ut augmenta poscantur. Vale.