Latin
Book 1, Letter 78
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.78
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS HESPERIO. Unus adhuc superas ex summatibus litterarum, cui probari orationem meam laudis avarus optarim. Res cecidit ex voto: utor teste, quo volo. Jam mihi comici adolescentis voce clamandum est: Quis me hodie fortunatior, venuslatisque adeo plenior? Nisi forte amor mei stylum tuum coegit in gratiam. Fit enim saepe, ut judicii severitatem frangat affectio, et amicorum facta dictaque ea indulgentia censeamus, qua plerumque singuli etiam vitia nostra diligimus. Sed haec merito dicerentur, ni tecum faceret existimatio optimatium, quibus sermo noster auditus est: non quo sententiae tuae ex aliorum consensu quaeratur auctoritas; sed quia non patet suspicionibus judi catum, a quo nemo dissentit. Videro tamen, utrum fides tua, an amor illas litteras scripserit. Mihi in alterutra conditione aeque summus honor: sive ita magnifice de me judicas, ut gratificatus videaris: seu ita es mei diligens, ut sequius judicare non possis. Vale.