Latin
Book 1, Letter 79
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.79
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS HESPERIO. Praesumptum aut compertum tenes, quanta sit mihi tuae laudis antiquitas. Ea propter nihil fieri patior, quod actuum tuorum gratiam devenustet. Priscianus frater meus, cum primis philosophorum litteratura et honestate censendus, senatu auctore salarii emolumenta consequitur. Super ejus a…nonis dicitur orta dubitatio. Cui si nihil compendii optimatium voluntas ante tribuisset; eruditio tua fructum ferre deberet. Scis enim bonas artes honore nutriri, atque hoc specimen esse florentis reipublicae, ut disciplinarum professoribus praemia opulenta pendantur. Quaeso igitur, ne hac inquietudine, aut illius minuatur utilitas, aut amplissimo ordini censendi auctoritas derogetur. Interest famae et gloriae tuae, ut confirmandi magis quam negandi commodi causa, de philosophi salario dubitasse videaris. Vale.