Latin
Book 1, Letter 86
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.86
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS HESPERIO. Utrum Mediolani etiam nunc tibi posito pagina ista reddenda sit, in ambiguo colloco. Peccari tamen in amicitiae fidem credidi, si litteris tuis mutuum honorem destitissem. Nihil ergo cunctatus commisi eventui solemnem hanc et simplicem dictionem salutis; quae si in manus venerit, fac, oro, ut pervenisse litteras meas sermonis tui recursus ostendat. Vale.