Latin
Book 1, Letter 87
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.87
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS HESPERIO. Si facultas ad scribendum saepe suppeteret, voluntas nunquam deesset officio. Hujus rei evidens certumque documentum est, quod ubi primum amici communis fida affulsit occasio, libens scribendi munus arripui. Intellexi enim jucundiores tibi fore litteras, si has tibi familiarior tabellarius reddidisset; qui non solum epistolam, sed insinuationem quoque ac- …um meorum fideliter exhibebit. Vale.