Latin
Book 1, Letter 88
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.88
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS HESPERIO Nunquam in me parcam, quin tuo animo obsequar. Novi quam sis sermonis mei exoptans. Propterea decrevi cum animo nihil supersedere litteris porrigendis, nec exspectare vieissitudinem, ne scribendi tardior fiam. Sed ut ipse metui, ne mihi foret flagitio, si tacerem; sic velim tu caveas, culpam dissimulatae familiaritatis accendere. Quod te curaturum liquido habeo compertum; quia non minus ingenium tuum quam meritum meum cogitans, nequeo tui amoris esse diffidens.