Latin
Book 10, Letter 10
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.10
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Abundantissime gaudeo tibi esse curae, ut filii mei editio ursis pluribus instruatur, statimque pretia annumeranda misissem, nisi hiemalis asperitas impediret invectionem. Sed paulo post, ubi opportunitas veris molliverit itinerum difficultatem, curabitur ferarum emptio, cui definitionis justitiam spopondisti. Interea tibi ago atque habeo gratias, et provocatum me ad amicitiae incrementa protestor, licet sponte digneris advertere honesta beneficia apud memores non perire. Vale.