Latin
Book 10, Letter 9
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.9
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Salute praefata, quam litteris anteferre solemne est, ut seriem familiarium scriptorum vola praeveniant, silere apud te nequeo, Cajetanae Formae tentamenta frigere; et nisi praesentia tua coeptis calcar admoverit, vereor ne operi emoliendo aestiva opportunitas subtrabatur. Quid igitur super hoc agendum sit in tuo jure constituo. Mihi satis est, in his quae ad laudem tuam pertinent, partes amici monitoris implesse. Vale.