Latin
Book 10, Letter 12
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.12
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Meretur auxilium tuum causa communis. Nam quidquid ad senatorias pertinet functiones, participata ope et conjuncta animositate peragendum est. Juva igitur auctoritate, qua dignum est, partes atque rationes ad amplissimam curiam pertinentes: multum ex hoc negotio laudis habiturus, si munia ordinis nostri, quae jam dudum fluctuare manifestum est, solutio ab obnoxiis efflagitata reparaverit. Vale.