Latin
Book 10, Letter 13
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.13
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Editioni nostrae fortuna consulit, quae te regendae Apuliae voluit admovere. Utere igitur occasione praesenti, et apud praeturam domus nostrae, ad quam feliciter de transmarinis ursi proxime perferentur, convenientia decerne praesidia, ut prioribus officiis hujus quoque cumulus applicetur. Vale.