Latin
Book 10, Letter 16
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.16
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Suessa honestorum civium patria est, ita ut merito dixerim, minimae quoque fortunae homines extra vitia plebeia esse censendos. Volo igitur credas, nullum ex illa u…be ad fori strepitum processurum fuisse, nisi acerba coegisset impressio, de qua meae litterae non loquentur. Vehementius enim vox p…blica suffragabitur eorum dolori quam privata potuisset. Audientiae tantum per me optant facilitatem mereri. Quidquid autem spoliatis atque vexatis properandum est, favor tuus et legum norma praestabit. Vale.