Latin
Book 10, Letter 17
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.17
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Suessanorum allegationes commendat tibi publicus magistratus, mihi privata miseratio. Atque ideo a te judiciarii vigoris auxilia, a me verba poscuntur. Fungor igitur partibus meis, et te familiariter rogo ut, auditis infelicium deplorationibus, in eam partem, quae est juri et miserationi amica, movearis. Vale.