Latin
Book 10, Letter 19
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.19
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Postquam de freto Siculo litteras tuas sumpsi, ad curam vicissitudinis incitatus, salutem mihi nuntio secundare, tibi opto suppetere. Dehinc de apparatu nostrae editionis admoneo, quamvis religiosus animus monitorem alterum non requirat. Prae caeteris autem quae Romana spectacula desiderant, crocodilos func…io theatralis efflagitat. De quibus fidam tuam sponsionem teneo: cui facilis succedet effectus, si peculiariter in rem missos suffragii tui nisus adjuverit. Vale.