Latin
Book 10, Letter 18
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.18
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Prima scribendi causa est ut honorificentiam salutationis exhibeam. Secunda, ut probatam mihi modestiam tuam justa petitione conveniam. Plurimi enim de familia domus meae per fugam elapsi, in his locis, quae tibi contermina sunt, delitescunt, hos, auditis allegationibus procuratoris mei, quaeso restituas. Convenit enim tuis moribus et amicitiae nostrae contemplationem gerere, et servili nequitiae negare perfugium. Vale.