Latin
Book 10, Letter 24
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.24
Unproofread scanNot analysed yet
D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB. Qupd apud germanum clementiae vestrae divum principem non sileremus, si eo res Romana frueretur, custodibus famae ejus insinuo: ea devotione, qua praefectum vestrum decet fidem praeferre blanditiis, D. imperator. Falso creditum est quod urbanae fastigium potestatis peregrini ac superbi vehiculi usus attolleret. Haec enim ratio sola novum statutum benigno tunc persuasit ingenio, ut veterem magistratum dives pompa gestaret. Recusat istiusmodi decus honor sobrius quem nunquam poenitet sui. Cui si quid patimur accedere, fatemur hactenus defuisse. Itaque oculi civitatis quaerunt privati vehiculi nobilem modum, et degenerem praefecturam populus Romanus existimat, quae posteriora traxit exempla. Absit ut moderator urbis liberae, atque adeo devotae, tanquam Salmoneus alius invehatur. Nihil moramur externa miracula. Irritamentum superbiae Roma vestra non patitur, memor scilicet bonorum parentum, quos Tarquinii fastus et ipsius Camilli currus offendit. Nam tanto illi viro albentes quadrigae exsilium triste pepererunt. Submisit Publicola concioni civium consularem securem, et honoris sui culmen infregit ut libertatem civitatis erigeret. Ergo moribus potius quam insignibus aestimemur. Non culpamus novum beneficium, sed bona vetera praeferimus. Submovete vehiculum cujus cultus insignior est: illud malumus cujus usus antiquior.