Latin
Book 10, Letter 25
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.25
Unproofread scanNot analysed yet
D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB. Inter praecipua negotiorum saepe curatum est ut erudiendis nobilibus philosophi praeceptores ex Attica poscerentur. Itaque nonnullos jus et auctoritas publica in usum nostrae urbis accepit, D. imperator. Nunc vestri saeculi bonitas ultro optimatem sapientis Romanis gymnasiis arrogavit: siquidem Celsus, ortus Achetimo patre (quem memoria litterarum Aristoteli supparem fuisse consentit), juventuti nostrae magisterium bonarum artium pollicetur, nullum quaestum professionis affectans, atque ideo dignus in amplissimum ordinem cooptari, ut animum vitiis avaritiae liberum dignitatis praemio muneremur. Sunt hujus rei exempla nobilia, quae prudens aemuletur imitatio. Nam et Carneadem Cyrenaeum, et Poenum Clytomachum Atheniensis curia societate dignata est: itidem ut Zaleucum, legum Lucrensium conditorem, civitate donarunt. Dignum est igitur aeternitate numinis vestri, Celsum, genere, eruditione, voluntate laudabilem, adjudicare nobilibus pignore dignitatis, cum praerogativa scilicet consulari, ne sumptum ejus magis quam magisterium quaesisse videamur, non sine avaritiae nota, si ab eo munia publica postulemus qui spondet gratuita praecepta.