Latin
10.29.1 to 10.29.22
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.29.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
PD. THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB Gratiosa beneficiis vestris agere pro urbe Roma ut officii probabilis, ita insolentis audaciae est. Nam neque ingentibus verba conveniunt, et personam nopuli Romani nulla implet oratio, DD. imperatores. Sed quia in talibus negotiis voti magis quam ingenii ratio versatur, non metuo imparis famam, dum fugio nomen ingrati erga Urbem coelo et sideribus acceptam: cui bona terrarum omnium congesta praestatis, atque id praecipue vobis putatis accedere quod Roma quaesiverit. Recepimus veteris praerogativae fidam securitatem: siquidem constat imperantibus vobis, populi esse Romani, quidquid ubique generosum vel gignit natura, vel informat industria. Enimvero etiam posteris egregium dedistis exemplum. Scient futuri ita demum affluere publicas voluptates, si eas palatia non requirant. Hoc est specimen animi continentis, sibi negare quod aliis deferatur, et laetitiam caeterorum propriis anteferre solatiis. Hic usus bonos principes decet. Namque aurium et oculorum fructus caducus est, largitatis aeternus. Alii triumphis suis haec dona servassent, ut posita lauro novis actoribus personarent Pompeiana proscenia: ut pro captivis tetrarchis Indicae currum belluae praevenirent, ut equorum longus ordo instar gentium duceretur. Vester triumphus Arsacidas post tergum revinctos, et gazas victae Babylonis accipiet. In magnos quippe animos non cadit affectata jactatio. Nescitis tribuenda differre: quidquid nationum famulatus obtulerit, statim publicum est. Merito vos senatus ac populus ore celebrat, devotione veneratur, amore complectitur. Mihi credite, arcana omnium pectorum possidetis: illa bonarum necessitudinum loca, quibus liberorum, quibus parentum immoratur affectio. Et quia omne praemium, dum beneficiis vestris confertur, angustum est, invenit ordo amplissimus amabilem vicem, qua se gratum probaret. Nam familiae vestrae et stirpis auctorem, Africanum quondam et Britannicum ducem, statuis equestribus inter prisca nomina consecravit, qui felicissimum sidus, et imperio salutare progenuit. Sic coluntur, quorum liberi ad bonum publicum nati sunt.