Latin
10.29.23 to 10.29.41
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.29.23-41
Unproofread scanNot analysed yet
At vero populus imperialis munificentiae pignoribus expletus, in amorem vestrum prompta inclinatione concessit. Qui ubi comperit meo praefatu, adfore dona publicorum parentum, portis omnibus in longinqua fusus erupit, feliciorem caeteris judicans, qui primus bona vestra vidisset. Ego cum exspectari munera principum soleant, nunc taci…a venerunt. Praetereo illum diem, quo elephantos regios per conferta agmina equorum nobilium pompa praecessit. Malo fremitum Murciae vallis exponere, atque illam quadrigarum distributionem, in qua sibi cum fortunatior videretur, cui electionem mox urna tribuebat, par vel potior erat quem sors fecisset extremum. Quoties sequenti primus invidit? Dubia est enim optio, cum de similibus judicatur. Nec putetis istiusmodi voluptatem plebi Martiae parvam videri, cui delinimenta circensium finitimorum connubium praestiterunt: cui summus honor visus est, ut ovantes equorum dorsa gestarent, ut triumphantes currus inveheret: quando Victoria, genti Romuleae familiaris, clementiam vestram pro voto omnium muneretur? Fecistis ut Urbs cana luxuriet in primam reducta laetitiam, et ver illud quondam vigentis aetatis. Audeo jam sperare potiora. Mittetis etiam regiam classem, quae annonariis copiis augeat devotae plebis alimoniam. Hanc ergo in Tiberinis ostiis mixtus populo senatus excipiet. Venerabuntur tanquam sacras puppes, quae felicia onera AEgyptiae frugis invexerint. Non sunt avara vota, quae saeculi excitavit humanitas. De exemplis venit ista fiducia. Magna sumendo majora praesumimus. Nunc legite senatus ac populi fausta suffragia: licet sciam plus inesse animis quam vocibus explicari: et quaedam libamina publici in vos amoris accipite. Si parva adhuc sunt dicta, munerum vestrorum imputate miraculis. Nam magnitudo stuporis locum multis plausibus non reliquit.