Latin
Book 10, Letter 38
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.38
Unproofread scanNot analysed yet
D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAF. URB. Felicitas quidem vestra aeternae Urbi solemnis alimoniae copiam pollicetur, D. imperator. Sed re magis quam spe tuti esse debemus: quod facile factu est, si hanc quoque partem clementiae vestrae cura respexerit. Nam aestate provecta cum ex Africanis partibus minimum devehatur, non inani tangimur metu ne res annonaria in graves cogatur angustias. Et ideo oro quaesoque perennitatis vestrae salubre praesidium, ut judices Africanos, et notarium, cui aeternitas vestra mandavit fr…mentarios eommeatus, severiora scripta dissimulent, missis in hoc negotium strenuis, qui onera consueta, dum tractabilis navigatio est, victui Urbis exhibeant. Haec saeculo vestro, hoc virtutibus divinis dignum est, ut securitatem Romani populi inter praecipua et prima curetis. Aderunt optatis cursibus plena navigia, et Romanos portus frequens atque onusta classis intrabit, si aspiraverint numinis vestri secunda suffragia.