Latin
10.39.1 to 10.39.25
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.39.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Difficilis est exitus veterum jurgiorum. Res enim multis agitata judiciis, et actionum varietate, et cognoscentium motu, et personarum mutationibus implicatur, D. imperator. Ut mihi nunc venit usus, cum inter Gaudentium curatorem Martianae clarissimae feminae, itemque Liberium procuratorem amitae ejus eodem nomine, dum viveret, nuncupatae, annosum luctamen audirem. Nam in ipso limine quaestionis, cum procuratio, quam C. F. senior Martiana mandaverat, invalida diceretur, quod ante cuidam principi esset injuncta, ubi refusas in dominam comperimus actiones, atque actis praetoriis in Liberium denuo jura translata; objecta cassae procurationis agnovimus: tunc defensio partis adversae negavit stare personam, cujus procurationem superioris gesta judicii non tenerent. Contra haec exactam prius mandari recitationem, et inter partes tributum procuratori beneficium repatraionis aiebant: huic parti longius, quam oportuit, immorata contentio est. Sed quia prior cognitor, ut justo defensori restituerat temporum cursum, qui per actores non poterat impetrari, et procuratio legebatur praetoris alligata judicio: haec quoque praescriptio conquievit. Successit aliud, ut obitu Martianae C. F. mandatum diceretur exstinctum. Sed contra, venerabilis Juliani sanctio stare procuratorum jussit officia, causarum dominis viventibus inchoata. Ergo cum et reparationem superstite Martiana, et conventionem partis adversae super aestimandis bonis Liberius impetrasset, pronuntiavimus non periisse mandatum. Dehinc petitore properante, ut ex constitutione numinis vestri, servandi debiti causa in materna corpora mitteretur, quod adversaria aestimationem bonorum conventa facere noluisset, responsum est, de supplicationis fide prius esse tractandum. Id quod probabile videbatur, admisi. Facto igitur aditu de precibus disputandi, defensor C. F. Martianae notare sibi visus est mendacium supplicantis: quod cum Priscae matris suae testamento neptes ejus ex Placidiano genitas haereditatem cepisse dixisset, non omnes neptes ab ea scriptas probaret haeredes. Responsum est, de his tantum, quas avia haeredes instituit, supplicatum, nec unquam factam omnium mentionem, sed earum quibus fuerat delata successio.