Latin
Book 10, Letter 53
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.53
Unproofread scanNot analysed yet
D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. In causis appellationum malo jus potestatis infringere, quam interpretationum dubia sustinere; praesertim conscius haud iniquae judicationis, cui nonnihil honoris eveniet, si aeternitatis vestrae oraculo roboretur, D. imperator. Tuli igitur Constantium Suarium temere provocantem, cum ex rescripto numinis vestri statum, quem Theodosio absenti ademerat, reformassem. Mota enim vestra clementia supplicationibus et querelis, brevi examine jussit inquiri an Theodosio extra conflictum locato, ac deinde ne rebus excideret provocante, possessionem corporum Constantius esset indeptus. Allegata igitur praeceptione divina, primo cognitionem totius negotii, quamvis speciatim mihi tranquillitatis vestrae delegatione mandatam, V. C. vicarii praesentiae reservavi: siquidem videbatur haec causa caeteris provocationibus esse conjuncta, quae V. C. praedecessore meo negabantur admissae, et alterum mecum sumpserat cognitorem. Dehinc, ubi cam partem, quae ad illius temporis judicem pertinebat, vestro retinuistis examini, appellationis inquisitione discreta, cum jam participem judicii non haberem, turbatae possessionis querelam rescripto obsecutus audivi. Et quia Theodosium judicio non interfuisse constabat, quo sibi demptas questus est facultates, nec ulla precum mendacia Constantius detegebat: exsecutus sum circa germanum supplicatoris haeredem coeleste judicium, reformato statu, quem claruit mox proposita appellatione defensum: licet cultus subditus quaestioni, libellos, quos Theodosius publicavit, apud se resedisse memoraverit. Nihilominus obediens imperatis, statui ut fides gestorum superiorum ad Augusta scrinia mitteretur. Hinc orta est provocatio, cujus vel justitia vel contumacia sacro expendetur arbitrio. Interea constitutionis memor, sequestrari mobilia fructusque praecepi, ne medii temporis usurpatio abutatur indebitis. Omnium gestorum fida documenta, supplementis partium relationi ex more sociata sunt, ut diu fluctuanti causae tandem stabilem terminum divino ore ponatis.