Latin
10.54.1 to 10.54.21
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.54.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
DD. THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB. Omnes qui ad amplissimos honorum gradus judicio clementiae vestrae vel favore provehimur, summo studio debemus enim ut famam saeculi suggestionum veritate tueamur, D. imperator. Quod enim genus gratiae beneficiis principum rependendae fortuna impar inveniet, si fidem deserat quae sola munit imperium? Contemplanti mihi igitur rescriptum numinis vestri, quo arcae vinariae debita a praefecto ejus temporis, quo contracta dicuntur, erui censuistis, silere fas non fuit, quid temporum vestrorum congruat aequitati. Jam primum stupere me fateor, coelesti mansuetudini vestrae totius orbis negotiis occupatae, litteras divi Constantii ita esse suggestas, ut comminatio sub conditione deprompta instar cujusdam debiti duceretur: dehinc tacitum quodam casu de ea parte rescripti, quae tenebat officium, ut persona judicis, tanquam vilior, apparitorum suorum impunitate premeretur: tertio, quod ea summa solidorum, quam cognitio et relatio viri illustris praedecessoris mei ex majore parte solutam probavit, aerario, tanquam debita et intacta deposcitur. Atque ideo inter multa curarum summatim nonnulla tractanda sunt. Namque xi millia ccccxlvi solidos ex eo anno qui Sergii et Nigriniani sequitur consulatum, sacris accessisse thesauris, et praefecturae inquisitio, et discussorum litterae, et V. C. praedecessoris mei scripta docuerunt. Inter haec igitur tam multa valida, fidem clementiae vestrae debitam silentio violare non potui: cum vestrum quoque numen adverterem solita cautione, neque judicis nomen signasse rescripto, et aestimasse. quod conveniendus luce frueretur. Nam quomodo clementia vestra vim veteris comminationis in mortuum tetendisset, cum gravium etiam noxarum poena fine vitae solvatur? At vero iste terror divi principis litteris comprehensus, ne viventem quidem posset urgere. Gravia enim subjectis saepe minitamini, acuendi potius studio quam nocendi. Hoc etiam divus genitor tuus, in omnium semper animis et ore victurus, pia lege constituit: qui sententiam quoque sub comminatione depromptam, effectu atque exsecutione vacuavit.