Latin
Book 10, Letter 75
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.75
Unproofread scanNot analysed yet
IMP. HONORIUS SEMPER AUG. SYMMACHO PRAEF. URB. Post relationem sublimitatis tuae delatam mansuetudinis nostrae auribus, presbyterorum legatio causam nobis non supervacuae deliberationis injecit. Ideo decet, ambiguitate seposita, fidelem rerum ordinem cominus experiri: quamque partem praetermissus gestoe rei ordo arguat, quam servatus annuat, multis coram censentibus, approbari, ut, utrimque facti simul qualitate perpensa, et circa unam rite definita consistat, et circa aliam temere assumpta non maneat, Symmache parens carissime et amantissime. Ob quam rem illustris et praecelsa magnitudo tua, suspensis omnibus quae superius sunt decreta, nullique interim praejudicio comparato, auctoritate proesentis oraculi, utrumque, hoc est, Bonifacium et Eulalium religiosissimos viros instantia digna convenies, ut intra diem sextum iduum Februarii Ravennatem civitatem praesentiam suam maturare non differant: omnibus atque singulis admonitis, qui auctores utriusque ordinationis existunt, ut, amota excusatione, non desint, et facto quisque erga alterum proprio, prolatis ecclesiasticae institutionis exemplis, defensor existat; seque purgato alium magis in legem Catholicam deliquisse, praesumpta i…meriti electione convincat: judicium de statu suo quisque si adesse neglexerit, sor…iturus; nimirum intettigens improvide, immo illicita se fecisse, quod coram non audeat defensare. Nos quoque ex diversis provinciis competentem numerum sacerdotum scriptis nostrae serenitatis accivimus, ut rem deductam in dubium absolvat nobis coram deceptatio plurimorum. Cum autem omnia futuro integra sint judicio reservata, de transactis sibi blandiri nominem decet. Praesentis etiam judicii docebit exemplum, quid in ejusmodi negotiis observari debeat in futurum. Datum xviii cal. Februarii per Aphtonium.