Latin
Book 10, Letter 76
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.76
Unproofread scanNot analysed yet
D. HONORIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Cum vir clarissimus Aphtonius decurio sacri palatii vestri cum coelesti praeceptione ad Urbem venerabilem convenisset, omni genere festinavi, quatenus praeceptis numinis vestri obedientiam commodarem. Nam statim conventis proceribus sacra jussio publicata, et ad religiosos viros Bonifacium et Eulalium missa conventio est, D. imperator: clericos quoque eorum praecepi pariter admoneri, ut nihil futuro, cognoscente pietate vestra, deesset examini. Unde haec omnia, gestorum serie comprehensa, ad plenam instructionem subter annexui. Verum postquam pars utraque populi diversis seditionibus exagitaretur, singulos admonitione missa conveni, ne ad unam Ecclesiam convenirent, et, quod fieri non licebat, inter se multitudo confligeret. Sed hoc illis visum est, credo, suspectum, quo quietem suadendam credidi hominibus perturbare volentibus civitatem. Ob quam rem ambae partes calumniosissime crediderunt contestationibus appetendum, ut errorem suum compositis mendaciis excusarent. Quod ne in aliquo clementiam vestram lateat, eadem quae obtulerunt actis inserta transmisi, ne quidquam suppressum esse querantur. Superest ut apud clementiam vestram nullius partis studiis famuli vestri appetatur absentia, qui semper majestati vestrae puris servitiis approbatus, ab impugnatione et favore ambarum partium, ut decebat, credidit temperandum. Dat. viii cal. Febr.