Latin
Book 2, Letter 10
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.10
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Justitia quidem suffragium non requirit; sed am i citiarum plerumque respectu causarum celeritas ad juvatur. Quorsum istud, inquies? Ut noverit eximia dignatio tua, sperare quidem virum laudabilem (Carissimum ex comitibus), de negotii qualitate, quod optatum exitum possit adipisci: sed intelligere, cessuram sibi aliquid ad promerendum studium cognitoris, si meis litteris fulciatur. Quaeso igitur, ut ejus, quem fraterna affectione complector, orata promoveas. Quae ideo commendanda suscepi, quia mores …etentis expendens, aequa esse praesumpsi. Vale.