Latin
Book 2, Letter 9
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.9
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Et tui cultus, et mei officii gratia quaelibet ad scribendum amplectenda esset occasio, tantum abest, ut eam praeterire debuerim, quam civis ingessit. Agnoscis enim de septem montibus virum; et domi cognitum bonitate generis, et foris aetate militiae: pro quo mihi apud te loqui longum non est necesse. Commendatio enim praestari debet incognitis. Huic vero ad conciliationem gratiae tuae sufficit, quod e… Romanus et amicus est. Vale.