Latin
Book 2, Letter 12
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.12
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Spatiari in foro Urbis aeternae post acceptas a me litteras plerosque cognovi, etsi nimis vereor, ne quid fraudis admiserit simulata properatio. Merito apographa epistolarum mearum, simulque hominum nomina relegenda tibi subjeci. Tu vicissim mihi de singulis aut impleti officii fidem nuntia, aut violati prode perfidiam. Non minore sane cura cupio cognoscere, an omnes obsignatas sumpseris eo annulo, quo nomen meum magis intelligi, quam legi promptum est. Nihi autem fuisse, quod metuam publicari, decursis exemplaribus judicabis. Nec est ulla inter nos causa secreti. Aperto pectore officia pura miscemus. Nihil in conscientia latet, quod scriptorum cuniculis occulatur. Sed aequum non est ut simplicitati nostrae sinamus illudi. Neque enim diligentia mea debet admittere proditorem, quia cautio praestitit ne timerem. Vale.