Latin
Book 2, Letter 13
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.13
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Cum civiles et bellicas laudes domini nostri Theodosii styli honore percurrerem (magis enim contigisse me omnia, quam satis fecisse singulis fateor), etiam leges ejus bonis pacis admiscui; quas ut noveram priscis ademisse admirationem, ita reservasse novis parem gloriam non putabam. Verum haec recens sanctio de fideicommissis, et codicillorum commodis ab optimo principe in aeternum repudiatis, tantum claritudine egreditur lucem superiorum, quantum augustius est regenti sibi, quam subditis modum ponere. Atque utinam privata avaritia mentem latoris intelligat, et mores de legibus trahat! Neque enim latet, quid sponte caeteros velit facere, qui suscepta compendia primus exhorruit. Ego certe vereor, ne improborum sitis ad rem existimet pertinere quaestum caducum; fiatque innocentium causa deterior, si ad eos tantum falsi redeat occasio, qui neque lege, neque pudore cohibentur. Ergo quia dominorum conditio restrictior est, privatis cupiditatibus medicina juris occurrat. Frigent jamdiu apud homines criminosos vetera decreta, quorum vigor cum latoribus suis occidit. Tantum denuo legibus severitatis addendum est, quantum flagitia creverint. Alioquin, si majoris partis deseritur emendatio; frustra se asperis sanctionibus solus imperator astrinxit, qui semper bonus et integer moribus fuit. Vale.