Latin
Book 2, Letter 15
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.15
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS SYAGRIO. Modestissimis et tui amantibus viris Marcello et Romano, magis ex usu amicitiae, quam in effectum commendationis litteras dedi, ne quid apud te adjicerem jam probatis. Nosti hominum verecundiam, diligens studium, de officiorum varietate non dubitas. Quis ergo locus testimonio meo superest, cum tuo de illis judicio nihil possit accedere? Et tamen, si cumulum sibi addi plena patiuntur, quaeso subintelligant meis precibus auctam circa se tuam gratiam. Ita fiet, ut mihi quoque acceptum referant, quod ipsi a te sine astipulatore meruissent. Vale.