Latin
Book 2, Letter 14
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.14
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS SYAGRIO. Aurelianum filium meum, qui nunc cohortes urbanas gubernat, in amicitiam te jubente suscepi. Unde factum est, ut ei commendationem, quam prius de te meruit, non negarem. Neque enim tibi videtur oneri fore, quod ipse fecisti. Petitio autem pudentissimi juvenis de infortunio soceri sui nata est, cujus iste factum non tuetur, sed lapsum desiderat sublevari. Facito quod soles rogantis intuitu: et si quid negotio justitiae deest, remitte pietati. Vale.