Latin
Book 2, Letter 22
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.22
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO. Reparassem jamdiu corpusculi mei valetudinem, si frui agrorum salubritatem potuissem. Sed nunc intuta est latrociniis suburbanitas: atque ideo praestat macerari otio civitatis, quam pericula ruris incidere. Tuis tamen litteris proficere sanitatem meam sentio. quibus beneficia domini nostri Theodosii frequenter enumeras, et augeri merita tua magnis praemiis asseveras. Et illi quidem ad agendas gratias lingua tua sufficiet. Ego pro mediocritate… ingenii mei viro excellentissimo, nostrique in Flavianum voti socio, vicem laudis exsolvi. Sed etiam tempus est, ut ipsum illum redire patiaris pro quo obligati sumus. Quousque magistratum longinquae provinciae solatio tuo vindicas? Nulla de uxoris utero causatio est, cujus exspectationem maturus partus absolvit. Vale.