Latin
Book 2, Letter 23
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.23
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Putabam tot monitis atque exhortationibus meis aliquid animo tuo accessisse tolerantiae. Enimvero tu etiam reverendas necessitudines nostras peregrinationis sollicitas. Sed quid promovet ista conquestio? Non ferunt impatientiam tuam, quibus reditus in voto est. Vident enim sub quibusdam aemulis civibus excessum celerem nihil laudis habiturum. Quin assume constantiam, et quid deceat magis, quam quid libeat, expende: praecipue cum ipse fatearis, in amore domini nostri Theodosii venerabilis principis, omnium te carissimorum pignorum gratiam reperisse. Vale.